
Institutio
Generalis Missalis Romani
2,000
Proemium
1. Cenam paschalem cum discipulis celebraturus, in qua sacrificium sui
Corporis et Sanguinis instituit, Christus Dominus cenaculum magnum, stratum (Lc
22, 12) parari mandavit. Quod quidem iussum etiam ad se pertinere Ecclesia
semper est arbitrata, cum de iis statuebat, quae, in disponendis hominum animis,
locis, ritibus, textibus, ad sanctissimae Eucharistiae celebrationem spectarent.
Normae quoque hodiernae, quae, voluntate Concilii Oecumenici Vaticani II
innixae, praescriptae sunt, atque novum Missale, quo Ecclesia ritus romani in
Missa celebranda posthac utetur, iterum sunt argumentum huius sollicitudinis
Ecclesiae, eius fidei immutatique amoris erga summum mysterium eucharisticum,
atque continuam contextamque eius traditionem, quamquam res novae quaedam
inductae sunt, testantur.
Testimonium fidei immutatae
2. Missae natura sacrificalis, a Concilio Tridentino, quod universae
traditioni Ecclesiae congruebat, sollemniter asserta,1 rursus
enuntiata est a Concilio Vaticano II, quod circa Missam haec significantia
protulit verba: «Salvator noster in Cena novissima sacrificium eucharisticum
Corporis et Sanguinis sui instituit, quo sacrificium crucis in saecula, donec
veniret, perpetuaret, atque adeo Ecclesiae dilectae sponsae memoriale
concrederet mortis et resurrectionis suae».2
Quod sic a Concilio docetur, id formulis Missae continenter exprimitur. Etenim
doctrina, quae hac sententia, iam in antiquo Sacramentario, vulgo Leoniano
nuncupato, exstante, presse significatur: «quoties huius hostiae commemoratio
celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur»,3 apte accurateque
explicatur in Precibus eucharisticis; in his enim sacerdos, dum anamnesin
peragit, ad Deum nomine etiam totius populi conversus, ei gratias persolvit et
sacrificium offert vivum et sanctum, oblationem scilicet Ecclesiae et hostiam,
cuius immolatione ipse Deus voluit placari,4 atque orat, ut Corpus et
Sanguis Christi sint Patri sacrificium acceptabile et toti mundo salutare.5
Ita in novo Missali lex orandi Ecclesiae respondet perenni legi credendi, qua
nempe monemur unum et idem esse, excepta diversa offerendi ratione, crucis
sacrificium eiusque in Missa sacramentalem renovationem, quam in Cena novissima
Christus Dominus instituit Apostolisque faciendam mandavit in sui memoriam,
atque proinde Missam simul esse sacrificium laudis, gratiarum actionis,
propitiatorium et satisfactorium.
3. Mirabile etiam mysterium praesentiae realis Domini sub speciebus
eucharisticis, a Concilio Vaticano II 6 aliisque Ecclesiae Magisterii
documentis7 eodem sensu eademque sententia, quibus Concilium
Tridentinum id credendum proposuerat,8 confirmatum, in Missae
celebratione declaratur non solum ipsis verbis consecrationis, quibus Christus
per transubstantiationem praesens redditur, sed etiam sensu et exhibitione
summae reverentiae et adorationis, quae in Liturgia eucharistica fieri
contingit. Eadem de causa populus christianus adducitur, ut feria V Hebdomadae
sanctae in Cena Domini, et in sollemnitate Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi,
hoc admirabile Sacramentum peculiarem in modum excolat adorando.
4. Natura vero sacerdotii ministerialis, quod presbyteri proprium est,
qui in persona Christi sacrificium offert coetuique populi sancti praesidet, in
ipsius ritus forma, e praestantiore loco et munere eiusdem sacerdotis elucet.
Huius vero muneris rationes edicuntur et perspicue ac fusius explanantur in
gratiarum actione Missae chrismatis, feria V Hebdomadae sanctae; quo videlicet
die institutio sacerdotii commemoratur. In illa enim collatio potestatis
sacerdotalis per manuum impositionem facta illustratur; atque ipsa potestas,
singulis officiis recensitis, describitur, quae est continuatio potestatis
Christi, Summi Pontificis Novi Testamenti.
5. Sed hac sacerdotii ministerialis natura etiam aliud quiddam, magni
sane faciendum, in sua luce collocatur, id est regale sacerdotium fidelium,
quorum sacrificium spirituale per sacerdotum ministerium in unione cum
sacrificio Christi, unici Mediatoris, consummatur. 9 Namque
celebratio Eucharistiae est actio Ecclesiae universae; in qua unusquisque solum
et totum id agat, quod ad ipsum pertinet, respectu habito gradus eius in populo
Dei. Quo efficitur, ut etiam rationes quaedam celebrationis magis attendantur,
quibus saeculorum decursu interdum est minor cura adhibita. Hic enim populus est
populus Dei, Sanguine Christi acquisitus, a Domino congregatus, eius verbo
nutritus, populus ad id vocatus, ut preces totius familiae humanae ad Deum
admoveat, populus, qui pro mysterio salutis gratias in Christo agit eius
sacrificium offerendo, populus denique, qui per Communionem Corporis et
Sanguinis Christi in unum coalescit. Qui populus, licet origine sua sit sanctus,
tamen per ipsam participationem consciam, actuosam et fructuosam mysterii
eucharistici in sanctitate continenter crescit.10
Traditio non intermissa declaratur
6. Cum praecepta enuntiaret, quibus Ordo Missae recognosceretur,
Concilium Vaticanum II praeter alia mandavit quoque, ut ritus nonnulli
restituerentur «ad pristinam sanctorum Patrum normam»,11 iisdem
videlicet usum verbis ac S. Pius V in Constitutione Apostolica «Quo primum»
inscriptis, qua anno 1570 Missale Tridentinum est promulgatum. Ob hanc vero
ipsam verborum convenientiam notari potest, qua ratione ambo Missalia Romana,
quamvis intercesserint quattuor saecula, aequalem et parem complectantur
traditionem. Si autem huius traditionis ponderentur interiora elementa,
intellegitur etiam, quam egregie ac feliciter prius perficiatur altero.
7. Temporibus sane difficilibus, quibus catholica fides de indole
sacrificali Missae, de ministeriali sacerdotio, de reali et perpetua Christi sub
eucharisticis speciebus praesentia in discrimen fuerat adducta, id S. Pii V
imprimis intererat, ut recentiorem traditionem, immerito oppugnatam, servaret,
minimis tantummodo ritus sacri mutationibus inductis. Re quidem vera Missale
illud anni 1570 paulum admodum distat a primo omnium anno 1474 typis edito
Missali, quod vicissim fideliter quidem repetit Missale temporis Innocentii PP.
III. Codices insuper Bibliothecae Vaticanae, quamquam aliquot intulerant
locutionum emendationes, haud tamen permiserunt, ut in illa pervestigatione «veterum
et probatorum auctorum» plus quam liturgici commentarii mediae aetatis
inquirerentur.
8. Hodie, contra, illa «sanctorum Patrum norma», quam sectabantur
Missalis S. Pii V emendatores, locupletata est innumerabilibus eruditorum
scriptis. Postquam enim Sacramentarium Gregorianum nuncupatum anno 1571 primum
editum est, vetera Sacramentaria Romana et Ambrosiana critica arte saepe typis
sunt divulgata, perinde ac vetusti libri liturgici Hispani et Gallicani, qui
plurimas preces non levis praestantiae spiritualis, eo usque ignoratas, in
conspectum produxerunt.
Traditiones pariter priscorum saeculorum, antequam ritus Orientis et Occidentis
constituerentur, nunc idcirco melius cognoscuntur, quod tot reperta sunt
documenta liturgica.
Praeterea progredientia sanctorum Patrum studia theologiam mysterii eucharistici
lumine perfuderunt doctrinae Patrum in antiquitate christiana
excellentissimorum, uti S. Irenaei, S. Ambrosii, S. Cyrilli Hierosolymitani, S.
Ioannis Chrysostomi.
9. Quapropter «sanctorum Patrum norma» non postulat solum, ut
conserventur ea, quae maiores nostri proximi tradiderint, sed ut comprehendantur
altiusque perpendantur cuncta praeterita Ecclesiae tempora ac modi universi,
quibus unica eius fides declarata est in humani civilisque cultus formis tam
inter se differentibus, quippe quae vigerent in regionibus semiticis, graecis,
latinis. Amplior autem hic prospectus cernere nos sinit, quemadmodum Spiritus
Sanctus praestet populo Dei mirandam fidelitatem in conservando immutabili fidei
deposito, licet permagna sit precum rituumque varietas.
Ad novas rerum condiciones accommodatio
10. Novum igitur Missale, dum testificatur legem orandi Ecclesiae
Romanae, fideique depositum a Conciliis recentioribus traditum tutatur, ipsum
vicissim magni momenti gradum designat in liturgica traditione.
Cum enim Patres Concilii Vaticani II asseverationes dogmaticas Concilii
Tridentini iterarunt, in longe alia mundi aetate sunt locuti; qua de causa in re
pastorali valuerunt afferre proposita et consilia, quae ante quattuor saecula ne
praevideri quidem potuerunt.
11. Agnoverat iam Tridentinum Concilium magnam utilitatem catecheticam,
quae in Missae celebratione contineretur; unde tamen colligere omnia
consectaria, ad vitae usum quod attinet, nequibat. A multis reapse flagitabatur,
ut sermonem vulgarem in sacrificio eucharistico peragendo usurpari liceret. Ad
talem quidem postulationem, Concilium, rationem ducens adiunctorum illa aetate
obtinentium, sui officii esse arbitrabatur doctrinam Ecclesiae tralaticiam denuo
inculcare, secundum quam sacrificium eucharisticum imprimis Christi ipsius est
actio, cuius proinde efficacitas propria eo modo non afficitur, quo fideles
eiusdem fiunt participes. Idcirco firmis hisce simulque moderatis verbis edictum
est: «Etsi Missa magnam contineat populi fidelis eruditionem, non tamen
expedire visum est Patribus, ut vulgari passim lingua celebraretur».12
Atque condemnandum esse pronuntiavit eum, qui censeret «Ecclesiae Romanae
ritum, quo submissa voce pars Canonis et verba consecrationis proferuntur,
damnandum esse; aut lingua tantum vulgari Missam celebrari debere».13
Nihilominus, dum hinc vetuit in Missa linguae vernaculae usum, illinc animarum
pastores eius in locum congruentem substituere catechesim iussit: «Ne oves
Christi esuriant ... mandat sancta Synodus pastoribus et singulis curam animarum
gerentibus, ut frequenter inter Missarum celebrationem vel per se vel per alios,
ex his, quae in Missa leguntur, exponant atque inter cetera sanctissimi huius
sacrificii mysterium aliquod declarent, diebus praesertim dominicis et festis».14
12. Propterea congregatum, ut Ecclesiam aptaret ad proprii muneris
apostolici necessitates hisce ipsis temporibus, Concilium Vaticanum II funditus
perspexit, quemadmodum Tridentinum, didascalicam et pastoralem indolem sacrae
Liturgiae.15 Et, cum nemo catholicorum esset, qui legitimum
efficacemque ritum sacrum negaret lingua latina peractum, concedere etiam
valuit: «Haud raro linguae vernaculae usurpatio valde utilis apud populum
exsistere possit», eiusque adhibendae facultatem dedit.16 Flagrans
illud studium, quo hoc consultum ubivis est susceptum, profecto effecit ut,
ducibus Episcopis atque ipsa Apostolica Sede, universae liturgicae celebrationes
quas populus participaret, exsequi liceret vulgari sermone, quo plenius
intellegeretur mysterium, quod celebraretur.
13. Verumtamen, cum linguae vernaculae usus in sacra Liturgia
instrumentum sit, quamvis magni momenti, quo apertius exprimeretur catechesis
mysterii, quae in celebratione continetur, Concilium Vaticanum II admonuit
praeterea, ut aliqua Tridentini praescripta, quibus non omnibus locis erat
obtemperatum, ad exitum deducerentur, veluti homilia diebus dominicis et festis
habenda17 et facultas inter ipsos sacros ritus quasdam monitiones
intericiendi.18
Potissimum vero Concilium Vaticanum II, a quo suadebatur «illa perfectior
Missae participatio, qua fideles post Communionem sacerdotis ex eodem sacrificio
Corpus dominicum sumunt»,19 incitavit, ut aliud optatum Patrum
Tridentinorum in rem transferretur, ut scilicet ad sacram Eucharistiam plenius
participandam «in singulis Missis fideles adstantes non solum spirituali
affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiae perceptione communicarent».20
14. Eodem quidem animo ac studio pastorali permotum, Concilium Vaticanum
II nova ratione expendere potuit institutum Tridentinum de Communione sub
utraque specie. Etenim, quoniam hodie in dubium minime revocantur doctrinae
principia de plenissima vi Communionis, qua Eucharistia sub una specie panis
suscipitur, permisit interdum Communionem sub utraque specie, cum scilicet, per
declaratiorem signi sacramentalis formam, opportunitas peculiaris offerretur
altius intellegendi mysterii, quod fideles participarent.21
15. Hoc pacto, dum fida permanet Ecclesia suo muneri ut magistrae
veritatis, custodiens «vetera», id est depositum traditionis, officium quoque
explet considerandi prudenterque adhibendi «nova» (cf. Mt 13, 52).
Pars enim quaedam novi Missalis preces Ecclesiae apertius ordinat ad temporis
nostri necessitates; cuius generis sunt potissimum Missae rituales et pro variis
necessitatibus, in quibus traditio et novitas opportune inter se sociantur.
Itaque, dum complures dictiones integrae manserunt ex antiquissima haustae
Ecclesiae traditione, per ipsum saepius editum Missale Romanum patefacta, aliae
plures ad hodierna requisita et condiciones accommodatae sunt, aliae, contra,
uti orationes pro Ecclesia, laicis, operis humani sanctificatione, omnium
gentium communitate, necessitatibus quibusdam nostrae aetatis propriis, ex
integro sunt contextae, sumptis cogitationibus ac saepe ipsis locutionibus ex
recentibus Concilii documentis.
Ob eandem porro aestimationem novi status mundi, qui nunc est, in vetustissimae
traditionis textuum usu, nulla prorsus videbatur inferri iniuria tam venerando
thesauro, si quaedam sententiae immutarentur, quo convenientius sermo ipse cum
hodiernae theologiae lingua concineret referretque ex veritate condicionem
disciplinae Ecclesiae praesentem. Hinc dicta nonnulla, ad existimationem et usum
bonorum terrestrium attinentia, sunt mutata, haud secus ac nonnulla, quae
exterioris quandam paenitentiae formam prodebant aliarum Ecclesiae aetatum
propriam.
Hoc denique modo normae liturgicae Concilii Tridentini pluribus sane in partibus
completae et perfectae sunt normis Concilii Vaticani II, quod ad exitum perduxit
conatus ad sacram Liturgiam fideles propius admovendi, qui per haec quattuor
saecula sunt suscepti, praesertim vero recentiore aetate, maxime studio rei
liturgicae a S. Pio X eiusque Successoribus promoto.
Caput
I
De
Celebrationis Eucharisticae Momento et Dignitate
16.
Celebratio Missae, ut actio Christi et populi Dei hierarchice ordinati, centrum
est totius vitae christianae pro Ecclesia tum universa tum locali, ac pro
singulis fidelibus.22 In ea enim culmen habetur et actionis qua Deus
in Christo mundum sanctificat, et cultus quem homines exhibent Patri, eum per
Christum Dei Filium in Spiritu Sancto adorantes.23 In ea insuper
mysteria redemptionis ita per anni circulum recoluntur, ut quodammodo praesentia
reddantur.24 Ceterae autem actiones sacrae et omnia opera christianae
vitae cum ea cohaerent, ex ea profluunt et ad eam ordinantur.25
17. Maxime proinde interest ut celebratio Missae seu Cenae dominicae ita
ordinetur, ut sacri ministri atque fideles, illam pro sua condicione
participantes, eos fructus plenius exinde capiant,26 ad quos
obtinendos Christus Dominus sacrificium eucharisticum sui Corporis et sui
Sanguinis instituit illudque, velut memoriale passionis et resurrectionis suae,
Ecclesiae dilectae sponsae concredidit.27
18. Quod apte fiet si, attentis natura aliisque adiunctis uniuscuiusque
coetus liturgici, universa celebratio ita disponatur, ut consciam illam,
actuosam atque plenam participationem fidelium inducat, corporis nempe et animi,
fide, spe et caritate ferventem, quae ab Ecclesia exoptatur et ab ipsa
celebrationis natura postulatur, et ad quam populus christianus vi baptismatis
ius habet et officium.28
19. Quamvis fidelium praesentia et actuosa participatio, quae ecclesialem
celebrationis naturam apertius manifestant,29 aliquando non possint
haberi, eucharistica celebratio sua efficacia et dignitate semper est praedita,
quippe quae sit actus Christi et Ecclesiae, in quo sacerdos munus suum
praecipuum adimplet et semper agit pro salute populi.
Ipsi ergo commendatur ut sacrificium eucharisticum etiam cotidie, pro posse,
celebret.30
20. Cum autem Eucharistiae celebratio, sicut et universa Liturgia, fiat
per signa sensibilia, quibus fides alitur, roboratur et exprimitur,31
maxime curandum est eas formas et elementa ab Ecclesia proposita seligi et
ordinari, quae, attentis personarum et locorum adiunctis, actuosam et plenam
participationem intensius foveant et fidelium utilitati spirituali aptius
respondeant.
21. Haec itaque Institutio eo spectat ut tum lineamenta generalia
praebeat, quibus Eucharistiae celebratio apte ordinetur, tum regulas exponat,
quibus singulae celebrationis formae disponantur.32
22. Summi autem momenti est Eucharistiae celebratio in Ecclesia
particulari.
Episcopus enim dioecesanus, primus mysteriorum Dei dispensator in Ecclesia
particulari sibi commissa, moderator est, promotor et custos totius vitae
liturgicae.33
In celebrationibus quae, ipso praesidente, aguntur, praesertim vero in
celebratione eucharistica, quae ab ipso agitur, presbyterio, diaconis et populo
participantibus, mysterium Ecclesiae manifestatur. Quare huiusmodi Missarum
sollemnia exemplo esse debent universae dioecesi.
Eius ergo est animum intendere ut presbyteri, diaconi et christifideles laici,
genuinum sensum rituum et textuum liturgicorum penitius semper comprehendant et
ita ad actuosam et fructuosam Eucharistiae celebrationem ducantur. Eundem in
finem invigilet ut ipsarum celebrationum dignitas augeatur, ad quam promovendam
loci sacri, musicae et artis pulchritudo quamplurimum conferat.
23. Quo insuper celebratio praescriptis et spiritui sacrae Liturgiae
plenius respondeat, eiusque efficacitas pastoralis augeatur, in hac Institutione
generali et in Ordine Missae, aliquae accommodationes et aptationes exponuntur.
24. Hae aptationes, ut plurimum, in electione consistunt quorundam rituum
aut textuum, id est cantuum, lectionum, orationum, monitionum et gestuum, qui
sint necessitatibus, praeparationi et ingenio participantium magis respondentes,
quique sacerdoti celebranti committuntur. Attamen meminerit sacerdos se
servitorem esse sacrae Liturgiae, sibique quidquam proprio marte in Missae
celebratione addere, demere vel aut mutare non licere.34
25. Insuper in Missali suo loco aptationes quaedam innuuntur quae, iuxta
Constitutionem de sacra Liturgia, respective competunt aut Episcopo dioecesano
aut Conferentiae Episcoporum 35 (cf. infra nn. 387, 388-393).
26. Quod autem ad varietates et adaptationes profundiores attinet, quae
ad traditiones et ingenium populorum et regionum attendant, ad mentem art. 40
Constitutionis de sacra Liturgia pro necessitate introducendas, ea serventur
quae in Instructione «De Liturgia Romana et inculturatione»36 et
infra (nn. 395-399) exponuntur.
Caput
II
De
Structura Missae Eiusque Elementis Et Partibus
I.
De Generali Structura Missae
27.
In Missa seu Cena dominica populus Dei in unum convocatur, sacerdote praeside
personamque Christi gerente, ad memoriale Domini seu sacrificium eucharisticum
celebrandum.37 Quare de huiusmodi sanctae Ecclesiae coadunatione
locali eminenter valet promissio Christi: «Ubi sunt duo vel tres congregati in
nomine meo, ibi sum in medio eorum» (Mt 18, 20). In Missae enim celebratione,
in qua sacrificium crucis perpetuatur,38 Christus realiter praesens
adest in ipso coetu in suo nomine congregato, in persona ministri, in verbo suo,
et quidem substantialiter et continenter sub speciebus eucharisticis.39
28. Missa duabus partibus quodammodo constat, liturgia nempe verbi et
liturgia eucharistica, quae tam arcte inter se coniunguntur, ut unum actum
cultus efficiant.40 Siquidem in Missa mensa tam verbi Dei quam
Corporis Christi paratur e qua fideles instituantur et reficiantur.41
Quidam autem ritus celebrationem aperiunt et concludunt.
II.
De Diversis Elementis Missae
De
lectione verbi Dei eiusque explanatione
29. Cum sacrae Scripturae in Ecclesia leguntur, Deus ipse ad populum suum
loquitur et Christus, praesens in verbo suo, Evangelium annuntiat.
Ideoque lectiones verbi Dei, quae elementum maximi momenti Liturgiae praebent,
cum veneratione ab omnibus sunt audiendae. Quamvis autem verbum divinum in
lectionibus sacrae Scripturae ad omnes homines cuiusque temporis dirigatur
iisque intellegibile sit, eius tamen plenior intellegentia et efficacitas
expositione viva, id est homilia, utpote parte actionis liturgicae,42
fovetur.
De orationibus aliisque partibus ad sacerdotem pertinentibus
30. Inter ea quae sacerdoti tribuuntur, primum locum obtinet Prex
eucharistica, quae culmen est totius celebrationis. Accedunt deinde orationes,
idest collecta, oratio super oblata et oratio post communionem. Hae preces a
sacerdote, qui coetui personam Christi gerens praeest, ad Deum diriguntur nomine
totius plebis sanctae et omnium circumstantium.43 Merito igitur «orationes
praesidentiales» nominantur.
31. Item ad sacerdotem, munere praesidis coetus congregati fungentem,
spectat proferre quasdam monitiones in ipso ritu praevisas. Ubi a rubricis
statuitur, celebranti licet eas aliquatenus aptare ut participantium captui
respondeant; curet tamen sacerdos ut sensum monitionis quae in libro liturgico
proponitur ipse semper servet eamque paucis verbis exprimat. Sacerdoti praesidi
etiam spectat verbum Dei nuntiare, necnon benedictionem finalem impertire. Ipsi
insuper licet, brevissimis verbis, introducere fideles in Missam diei, post
salutationem initialem et ante ritum paenitentialem; in liturgiam verbi, ante
lectiones; in Precem eucharisticam, ante Praefationem, numquam vero intra Precem
ipsam; necnon universam actionem sacram, ante dimissionem, concludere.
32. Natura partium «praesidentialium» exigit ut clara et elata voce
proferantur et ab omnibus cum attentione auscultentur.44 Proinde dum
sacerdos eas profert aliae orationes vel cantus non habeantur, atque organum vel
alia instrumenta musica sileant.
33. Sacerdos vero, tamquam praeses, nomine Ecclesiae et congregatae
communitatis preces effundit, aliquando autem nomine dumtaxat suo, ut
ministerium suum maiore cum animi attentione et pietate adimpleat. Huiusmodi
preces, quae ante lectionem Evangelii, in praeparatione donorum, necnon ante et
post sacerdotis communionem proponuntur, secreto dicuntur.
De aliis formulis in celebratione occurrentibus
34. Cum Missae celebratio natura sua indolem «communitariam» habeat,45
dialogis inter celebrantem et fideles congregatos necnon acclamationibus magna
vis inhaeret:46 etenim non sunt tantum signa externa celebrationis
communis, sed communionem inter sacerdotem et populum fovent et efficiunt.
35. Acclamationes et responsiones fidelium salutationibus sacerdotis et
orationibus illum participationis actuosae gradum constituunt, qui in omni
Missae forma a fidelibus congregatis praestandus est, ut actio totius
communitatis clare exprimatur et foveatur.47
36. Aliae partes, ad actuosam fidelium participationem manifestandam et
fovendam valde utiles, quae universo coetui convocato tribuuntur, sunt
praesertim actus paenitentialis, professio fidei, oratio universalis et oratio
dominica.
37. Demum ex aliis formulis:
1.
nonnullae
ritum seu actum per se stantem, uti hymnus Glória, psalmus responsorius, Allelúia
et versus ante Evangelium, Sanctus, acclamatio anamneseos, cantus post
Communionem, constituunt;
2.
nonnullae
vero, uti cantus ad introitum, ad offertorium, ad fractionem (Agnus Dei) et ad
Communionem, ritum aliquem comitantur.
De modis proferendi varios textus
38. In textibus clara et elata voce proferendis sive a sacerdote vel
diacono sive a lectore sive ab omnibus, vox respondeat generi ipsius textus,
prouti hic est lectio, oratio, admonitio, acclamatio, cantus; necnon formae
celebrationis et sollemnitati coetus. Ratio insuper habeatur indolis diversarum
linguarum et ingenii populorum.
In rubricis ergo et in normis quae sequuntur, verba «dicere» vel «proferre»
intellegi debent sive de cantu sive de recitatione, servatis principiis supra
propositis.
De momento cantus
39. Ab Apostolo monentur christifideles qui in unum conveniunt
exspectantes adventum Domini sui, ut una simul cantent psalmis, hymnis et
canticis spiritualibus (cf. Col 3, 16). Cantus enim est signum
exsultationis cordis (cf. Act 2, 46). Unde S. Augustinus recte dicit: «cantare
amantis est»,48 et iam antiquitus in proverbium venit: «bis orat
qui bene cantat».
40. Magni ergo fiat usus cantus in Missae celebratione, attentis ingenio
populorum et facultatibus cuiuslibet coetus liturgici. Quamvis non semper
necessarium sit, v. gr. in Missis ferialibus, omnes textus cantu proferre qui
per se cantui destinantur, curandum omnino est ne desit cantus ministrorum et
populi in celebrationibus, quae diebus dominicis et festivis de praecepto
peraguntur.
In seligendis tamen partibus quae revera canantur, eae praeferendae sunt quae
maioris sunt momenti, et praesertim, quae a sacerdote vel a diacono aut lectore,
populo respondente, canendae sunt, aut a sacerdote et populo simul proferendae.49
41. Principem locum obtineat, ceteris paribus, cantus gregorianus, utpote
Liturgiae romanae proprius. Alia genera musicae sacrae, praesertim vero
polyphonia, minime excluduntur, dummodo spiritui actionis liturgicae respondeant
et participationem omnium fidelium foveant.50
Cum frequentius in dies fideles ex diversis nationibus inter se conveniant,
expedit ut iidem fideles aliquas saltem partes Ordinarii Missae, praesertim vero
symbolum fidei et orationem dominicam, modulis adhibitis facilioribus, lingua
latina simul cantare sciant.51
De gestibus et corporis habitibus
42. Gestus et corporis habitus tum sacerdotis, diaconi, et ministrorum,
tum populi eo contendere debent ut tota celebratio decore nobilique simplicitate
fulgeat, diversarum eius partium vera plenaque significatio percipiatur et
omnium participatio foveatur.52 Attendendum igitur erit ad ea quae a
lege liturgica et tradita praxi Ritus Romani definiuntur, et quae ad commune
bonum spirituale populi Dei conferant, potius quam ad suam propensionem aut
arbitrium.
Communis corporis habitus, ab omnibus participantibus servandus, signum est
unitatis membrorum communitatis christianae ad sacram Liturgiam congregatorum:
mentem enim et sensus animi adstantium exprimit eosdemque fovet.53
43. Fideles stent ab initio cantus ad introitum, vel dum sacerdos accedit
ad altare, usque ad collectam inclusive; ad cantum Allelúia ante Evangelium;
dum ipsum Evangelium proclamatur; dum professio fidei et oratio universalis
fiunt; necnon ab invitatorio Oráte fratres ante orationem super oblata usque ad
finem Missae, praeter ea quae infra dicuntur.
Sedeant autem dum proferuntur lectiones ante Evangelium et psalmus responsorius;
ad homiliam et dum fit praeparatio donorum ad offertorium; atque, pro
opportunitate, dum sacrum silentium post Communionem servatur.
Genuflectant vero, nisi valetudinis causa, vel ob angustiam loci vel
frequentiorem numerum adstantium aliasve rationabiles causas impediantur, ad
consecrationem. Hi vero qui non genuflectunt ad consecrationem, inclinationem
profundam peragant dum sacerdos genuflectit post consecrationem.
Est tamen Conferentiae Episcoporum, gestus et corporis habitus in Ordine Missae
descriptos ingenio et rationabilibus populorum traditionibus ad normam iuris
aptare.54 Attendendum tamen erit, ut sensui et indoli cuiusque partis
celebrationis respondeant. Ubi mos est, populum ab acclamatione Sanctus expleta
usque ad finem Precis eucharisticae genuflexum manere, hic laudabiliter
retinetur.
Ad uniformitatem in gestibus et corporis habitibus in una eadem celebratione
obtinendam, fideles monitionibus obtemperent, quas diaconus, vel minister
laicus, vel sacerdos durante celebratione proferunt, iuxta ea quae in libris
liturgicis statuuntur.
44. In gestibus numerantur etiam actiones et processiones, quibus
sacerdos cum diacono, et ministris, ad altare adit; diaconus ante Evangelii
proclamationem Evangeliarium seu Librum evangeliorum ad ambonem defert; fideles
dona afferunt et ad Communionem accedunt. Convenit ut huiusmodi actiones et
processiones decore peragantur, dum cantus ipsis proprii fiunt, iuxta normas pro
singulis statutas.
De silentio
45. Sacrum quoque silentium, tamquam pars celebrationis, suo tempore est
servandum.55 Eius autem natura a tempore pendet, quo in singulis
celebrationibus occurrit. In actu enim paenitentiali et post invitationem ad
orandum singuli ad seipsos convertuntur; lectione autem vel homilia peracta, ea
quae audierunt breviter meditantur; post Communionem vero in corde suo Deum
laudant et orant.
Iam ante ipsam celebrationem silentium laudabiliter servatur in ecclesia, in
sacristia et in locis ipsis propinquioribus, ut omnes se ad sacra peragenda
devote et rite disponantur.
III.
De Singulis Missae Partibus
A)
Ritus initiales
46. Ritus qui liturgiam verbi praecedunt, scilicet introitus, salutatio,
actus paenitentialis, Kýrie, Glória et collecta, characterem habent exordii,
introductionis et praeparationis.
Finis eorum est, ut fideles in unum convenientes communionem constituant et
recte ad verbum Dei audiendum digneque Eucharistiam celebrandam sese disponant.
In quibusdam celebrationibus, quae cum Missa ad normam librorum liturgicorum
conectuntur, ritus initiales omittuntur aut modo peculiari peraguntur.
Introitus
47. Populo congregato, dum ingreditur sacerdos cum diacono et ministris,
cantus ad introitum incipitur. Finis huius cantus est celebrationem aperire,
unionem congregatorum fovere, eorumque mentem in mysterium temporis liturgici
vel festivitatis introducere atque processionem sacerdotis ministrorumque
comitari.
48. Peragitur autem a schola et populo alternatim, vel simili modo a
cantore et populo, vel totus a populo vel a schola sola. Adhiberi potest sive
antiphona cum suo psalmo in Graduali Romano vel in Graduali simplici exstans,
sive alius cantus, actioni sacrae, diei vel temporis indoli congruus, cuius
textus a Conferentia Episcoporum sit approbatus.56
Si ad introitum non habetur cantus, antiphona in Missali proposita recitatur
sive a fidelibus, sive ab aliquibus ex ipsis, sive a lectore, sin aliter ab ipso
sacerdote, qui potest etiam in modum monitionis initialis (cf. n. 31) eam
aptare.
Salutatio altaris et populi congregati
49. Cum ad presbyterium pervenerint, sacerdos, diaconi, et ministri
altare salutant profunda inclinatione.
Venerationis autem significandae causa, sacerdos et diaconus ipsum altare deinde
osculantur; et sacerdos, pro opportunitate, crucem et altare incensat.
50. Expleto cantu ad introitum, sacerdos, stans ad sedem, una cum
universo coetu signat se signo crucis; deinde communitati congregatae
praesentiam Domini per salutationem significat. Qua salutatione et populi
responsione manifestatur Ecclesiae congregatae mysterium.
Salutatione populi facta, sacerdos, vel diaconus, vel alius minister potest
brevissimis verbis introducere fideles in Missam diei.
Actus paenitentialis
51. Postea sacerdos invitat ad actum paenitentialem, qui, post brevem
pausam silentii, a tota communitate formula confessionis generalis perficitur,
et sacerdotis absolutione concluditur, quae tamen efficacia sacramenti
paenitentiae caret.
Die dominica, praesertim tempore paschali, loco consueti actus paenitentialis,
quandoque fieri potest benedictio et aspersio aquae in memoriam baptismi.57
Kyrie, eleison
52. Post actum paenitentialem incipitur semper Kýrie eléison, nisi
forte locum iam habuerit in ipso actu paenitentiali. Cum sit cantus quo fideles
Dominum acclamant eiusque misericordiam implorant, peragitur de more ab omnibus,
partem nempe in eo habentibus populo atque schola vel cantore.
Acclamatio quaeque de more bis repetitur, maiore tamen numero non excluso,
ratione ingenii diversarum linguarum necnon musicae artis vel rerum adiunctorum.
Quando Kýrie cantatur ut pars actus paenitentialis, singulis acclamationibus «tropus»
praeponitur.
Gloria in excelsis
53. Glória est antiquissimus et venerabilis hymnus, quo Ecclesia, in
Spiritu Sancto congregata, Deum Patrem atque Agnum glorificat eique supplicat.
Huius hymni textus cum alio commutari nequit. Inchoatur a sacerdote vel, pro
opportunitate, a cantore, aut a schola, cantatur autem vel ab omnibus simul, vel
a populo alternatim cum schola, vel ab ipsa schola. Si non cantatur, recitandum
est ab omnibus simul aut a duobus choris sibi invicem respondentibus.
Cantatur autem vel dicitur diebus dominicis extra tempus Adventus et
Quadragesimae, necnon in sollemnitatibus et festis, et in peculiaribus
celebrationibus sollemnioribus.
Collecta
54. Deinde sacerdos populum ad orandum invitat; et omnes una cum
sacerdote parumper silent, ut conscii fiant se in conspectu Dei stare, et vota
sua in animo possint nuncupare. Tunc sacerdos profert orationem, quae solet «collecta»
nominari, et per quam indoles celebrationis exprimitur. Ex antiqua traditione
Ecclesiae, oratio de more ad Deum Patrem, per Christum in Spiritu Sancto,
dirigitur 58 et conclusione trinitaria, idest longiore concluditur,
hoc modo:
si dirigitur ad Patrem: Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui
tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sáecula
saeculórum;
si dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii: Qui tecum vivit et
regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sáecula saeculórum;
si dirigitur ad Filium: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus
Sancti, Deus, per ómnia sáecula saeculórum.
Populus, precationi se coniungens, acclamatione Amen suam facit orationem.
In Missa semper unica dicitur collecta.
B) Liturgia verbi
55. Partem praecipuam liturgiae verbi constituunt lectiones e sacra
Scriptura desumptae cum cantibus inter eas occurrentibus; homilia autem,
professio fidei et oratio universalis seu oratio fidelium illam evolvunt et
concludunt. Nam in lectionibus, quas homilia exponit, Deus populum suum
alloquitur,59 mysterium redemptionis et salutis patefacit, atque
nutrimentum spirituale offert; et ipse Christus per verbum suum in medio
fidelium praesens adest.60 Hoc verbum divinum populus suum facit
silentio et cantibus, atque ipsi adhaeret professione fidei; eo autem nutritus,
oratione universali pro necessitatibus totius Ecclesiae et pro totius mundi
salute preces fundit.
Silentium
56. Liturgia verbi ita celebranda est ut faveat meditationi, ideo plane
vitanda est omnis forma festinationis quae recollectionem impediat. In ea
conveniunt etiam brevia momenta silentii, coetui congregato accommodata, quibus,
Spiritu Sancto fovente, Dei Verbum corde percipiatur, ac responsio per orationem
praeparetur. Quae momenta silentii opportune servari possunt post primam et
secundam lectionem, peracta denique homilia.
Lectiones biblicae
57. In lectionibus mensa verbi Dei paratur fidelibus et thesauri biblici
eis aperiuntur.61 Praestat proinde lectionum biblicarum dispositionem
servari, qua unitas utriusque Testamenti et historiae salutis illustratur; neque
fas est lectiones et psalmum responsorium, quae verbum Dei continent, cum aliis
textibus non biblicis commutari.62
58. In celebratione Missae cum populo, lectiones semper ex ambone
proferuntur.
59. Munus lectiones proferendi ex traditione non est praesidentiale sed
ministeriale. Lectiones ergo a lectore proferantur, Evangelium autem a diacono
vel ab alio sacerdote annuntietur. Si tamen diaconus vel alius sacerdos praesto
non sit, ipse sacerdos celebrans Evangelium legat; et si alius quoque idoneus
lector absit, sacerdos celebrans etiam alias lectiones proferat.
Post singulas lectiones qui legit profert acclamationem, cui respondens, populus
congregatus honorem tribuit verbo Dei fide et grato animo recepto.
60. Lectio Evangelii culmen constituit liturgiae verbi. Maximam
venerationem illi esse tribuendam, ipsa Liturgia docet, cum eam prae ceteris
lectionibus speciali honore insigniat, sive ex parte ministri ad eam
annuntiandam deputati et per benedictionem vel orationem sese praeparantis sive
ex parte fidelium, qui per acclamationes Christum praesentem sibique loquentem
agnoscunt et profitentur, et lectionem ipsam stantes auscultant sive ex ipsis
signis venerationis Evangeliario tributis.
Psalmus responsorius
61. Post primam lectionem sequitur psalmus responsorius, qui est pars
integralis liturgiae verbi et magnum momentum liturgicum et pastorale prae se
fert, cum Verbi Dei meditationem foveat.
Psalmus responsorius unicuique lectioni respondeat et e Lectionario de more
sumatur
Praestat psalmum responsorium cantu proferri, saltem ad populi responsum quod
attinet. Psalmista proinde, seu cantor psalmi, in ambone vel alio loco apto
profert versus psalmi, tota congregatione sedente et auscultante, immo de more
per responsum participante, nisi psalmus modo directo, idest sine responso,
proferatur. Ut autem populus responsum psalmodicum facilius proferre valeat,
textus aliqui responsorum et psalmorum pro diversis temporibus anni aut pro
diversis ordinibus Sanctorum selecti sunt, qui adhiberi valent, loco textus
lectioni respondentis, quoties psalmus cantu profertur. Si psalmus cani non
potest, recitatur modo aptiore ad meditationem verbi Dei fovendam.
Loco psalmi in Lectionario assignati cani potest etiam vel responsorium graduale
e Graduali Romano, vel psalmus responsorius aut alleluiaticus e Graduali
simplici, sicut in his libris describuntur.
Acclamatio ante lectionem Evangelii
62. Post lectionem, quae immediate Evangelium praecedit, canitur Allelúia
vel alter cantus a rubricis statutus, prouti tempus liturgicum postulat.
Huiusmodi acclamatio ritum seu actum per se stantem constituit, quo fidelium
coetus Dominum sibi in Evangelio locuturum excipit atque salutat fidemque suam
cantu profitetur. Cantatur ab omnibus stantibus, schola vel cantore praeeunte,
et si casus fert, repetitur; versus vero a schola vel a cantore canitur.
a.
Allelúia
cantatur omni tempore extra Quadragesimam. Versus sumuntur e Lectionario vel e
Graduali.
b.
Tempore Quadragesimae, loco Allelúia cantatur versus ante Evangelium in
Lectionario exhibitus. Cani etiam potest alter psalmus seu tractus, prout
invenitur in Graduali.
63.
Quando una tantum habetur lectio ante Evangelium:
a.
tempore
quo dicendum est Allelúia, haberi potest aut psalmus alleluiaticus, aut psalmus
et Allelúia cum suo versu;
b.
tempore quo Allelúia non est dicendum, haberi potest aut psalmus et
versus ante Evangelium aut psalmus tantum.
c.
Allelúia
vel versus ante Evangelium, si non cantantur, omitti possunt.
64.
Sequentia, quae praeter quam diebus Paschae et Pentecostes, est ad libitum,
cantatur post Allelúia.
Homilia
65. Homilia est pars Liturgiae et valde commendatur:63 est
enim ad nutrimentum vitae christianae necessaria. Sit oportet explicatio aut
alicuius aspectus lectionum sacrae Scripturae aut alterius textus ex Ordinario
vel Proprio Missae diei, ratione habita sive mysterii, quod celebratur, sive
peculiarium necessitatum auditorum.64
66. Homilia de more ab ipso sacerdote celebrante habeatur vel ab eo
committatur sacerdoti concelebranti, vel quandoque, pro opportunitate, etiam
diacono, numquam vero laico.65 In casibus peculiaribus iustaque de
causa homilia haberi potest etiam ab Episcopo vel presbytero qui celebrationi
interest quin concelebrare possit.
Diebus dominicis et festis de praecepto homilia habenda est nec omitti potest
nisi gravi de causa, in omnibus Missis, quae concurrente populo celebrantur;
ceteris vero diebus commendatur, praesertim in feriis Adventus, Quadragesimae et
temporis paschalis, necnon in aliis festis et occasionibus, in quibus populus
frequentior ad ecclesiam convenit.66
Opportune post homiliam breve spatium silentii servatur.
Professio fidei
67. Symbolum seu professio fidei eo tendit ut universus populus
congregatus verbo Dei in lectionibus e sacra Scriptura nuntiato et per homiliam
exposito respondeat, et ut, regulam fidei proferendo, formula pro usu liturgico
probata, magna fidei mysteria recolat et confiteatur, antequam eorum celebratio
in Eucharistia incipiatur.
68. Symbolum cantandum vel dicendum est a sacerdote cum populo diebus
dominicis et in sollemnitatibus; dici potest etiam in peculiaribus
celebrationibus sollemnioribus.
Si in cantu profertur, inchoatur a sacerdote vel, pro opportunitate, a cantore,
aut a schola, cantatur autem vel ab omnibus simul, vel a populo alternatim cum
schola.
Si non cantatur, recitandum est ab omnibus simul aut a duobus choris sibi
invicem respondentibus.
Oratio universalis
69. In oratione universali, seu oratione fidelium, populus, verbo Dei in
fide suscepto quodammodo respondet et sui sacerdotii baptismalis munus exercens,
preces Deo offert pro salute omnium. Expedit ut huiusmodi oratio in Missis cum
populo de more habeatur, ita ut obsecrationes fiant pro sancta Ecclesia, pro iis
qui in potestate nos regunt, pro iis qui variis premuntur necessitatibus, ac pro
omnibus hominibus totiusque mundi salute.67
70. Intentionum series de more sint:
a.
pro
necessitatibus Ecclesiae,
b.
pro rem publicam moderantibus et salute totius mundi,
c.
pro
oppressis quacumque difficultate,
d.
pro communitate locali.
Attamen
in celebratione aliqua particulari, uti Confirmatione, Matrimonio, Exsequiis,
ordo intentionum pressius respicere potest particularem occasionem.
71. Est sacerdotis celebrantis precationem a sede moderari. Ipse eam
brevi monitione introducit, qua fideles ad orandum invitat, ipsamque oratione
concludit. Intentiones quae proponuntur sint sobriae, sapienti libertate et
paucis verbis compositae, precationem universae communitatis exprimant.
Proferuntur de more ex ambone aut ex alio loco convenienti, a diacono vel a
cantore vel a lectore, vel a fideli laico.68
Populus vero stans precationem suam exprimit sive invocatione communi post
singulas intentiones prolatas, sive orando sub silentio.
C) Liturgia eucharistica
72. In Cena novissima, Christus sacrificium et convivium paschale
instituit, quo sacrificium crucis in Ecclesia continue praesens efficitur, cum
sacerdos, Christum Dominum repraesentans, idem perficit quod ipse Dominus egit
atque discipulis in sui memoriam faciendum tradidit.69
Christus enim accepit panem et calicem, gratias egit, fregit deditque discipulis
suis, dicens: Accipite, manducate, bibite; hoc est Corpus meum; hic est calix
Sanguinis mei. Hoc facite in meam commemorationem. Proinde Ecclesia totam
celebrationem Liturgiae eucharisticae partibus hisce Christi verbis et actibus
respondentibus ordinavit. Siquidem:
1.
In
praeparatione donorum, ad altare afferuntur panis et vinum cum aqua, ea nempe
elementa, quae Christus in manus suas accepit.
2.
In
Prece eucharistica Deo pro toto opere salutis gratiae aguntur, et oblata Christi
Corpus et Sanguis fiunt.
3.
Per
fractionem panis et per Communionem fideles, quamvis multi, ex uno pane
accipiunt Corpus et Sanguinem Domini eodem modo ac Apostoli de manibus ipsius
Christi.
Praeparatio donorum
73. Initio liturgiae eucharisticae dona, quae Corpus et Sanguis Christi
efficientur, ad altare afferuntur.
Imprimis altare, seu mensa dominica, quae centrum est totius liturgiae
eucharisticae,70 praeparatur, cum corporale, purificatorium, missale
et calix, nisi ad abacum paratur, in eo collocantur.
Oblationes deinde afferuntur: panis et vinum laudabiliter a fidelibus
praesentantur, a sacerdote autem vel a diacono loco opportuno accipiuntur ad
altare deferenda. Quamvis fideles panem et vinum ad liturgiam destinata non iam
de suis proferant sicut olim, ritus tamen illa deferendi vim et significationem
spiritualem servat.
Etiam pecunia vel alia dona pro pauperibus vel pro ecclesia a fidelibus allata
vel in ecclesia collecta accepta habentur; quapropter loco apto extra mensam
eucharisticam collocantur.
74. Processionem, qua dona afferuntur, cantus ad offertorium comitatur (cf.
n. 37, b), qui protrahitur saltem usquedum dona super altare deposita sunt.
Normae de modo cantandi eaedem sunt ac pro cantu ad introitum (cf. n. 48).
Cantus potest semper ritus ad offertorium sociare.
75. Panis et vinum super altare a sacerdote deponuntur, comitantibus
formulis statutis; sacerdos dona super altare collocata incensare potest, dein
crucem et ipsum altare, ut oblatio Ecclesiae eiusque oratio sicut incensum in
conspectum Dei ascendere significentur. Deinde sacerdos, propter sacrum
ministerium, et populus, ratione baptismalis dignitatis, incensari possunt a
diacono vel ab alio ministro.
76. Deinde sacerdos manus lavat ad latus altaris, quo ritu desiderium
internae purificationis exprimitur.
Oratio super oblata
77. Depositione oblatorum facta et ritibus qui eam comitantur perfectis,
per invitationem ad orandum una cum sacerdote et per orationem super oblata
praeparatio donorum concluditur et Prex eucharistica praeparatur.
In Missa unica dicitur oratio super oblata, quae concluditur conclusione
breviore, idest: Per Christum Dóminum nostrum; si vero in fine ipsius fit
mentio Filii: Qui vivit et regnat in sáecula saeculórum.
Prex eucharistica
78. Nunc centrum et culmen totius celebrationis initium habet, ipsa nempe
Prex eucharistica, prex scilicet gratiarum actionis et sanctificationis.
Sacerdos populum ad corda versus Dominum in oratione et gratiarum actione
elevanda invitat eumque sibi sociat in oratione, quam nomine totius communitatis
per Iesum Christum in Spiritu Sancto ad Deum Patrem dirigit. Sensus autem huius
orationis est, ut tota congregatio fidelium se cum Christo coniungat in
confessione magnalium Dei et in oblatione sacrificii.
79. Praecipua elementa e quibus Prex eucharistica constat, hoc modo
distingui possunt:
a.
Gratiarum
actio (quae praesertim in Praefatione exprimitur), in qua sacerdos nomine totius
populi sancti Deum Patrem glorificat et ei gratias agit pro toto opere salutis
vel aliqua eius ratione particulari, secundum diversitatem diei, festi vel
temporis.
b.
Acclamatio: qua tota congregatio, caelestibus virtutibus se iungens,
cantat Sanctus. Haec acclamatio, quae partem ipsius Precis eucharisticae
constituit, ab omni populo cum sacerdote profertur.
c.
Epiclesis:
qua per invocationes peculiares Ecclesia Spiritus Sancti virtutem implorat, ut
dona ab hominibus oblata consecrentur, seu Corpus et Sanguis Christi fiant, et
ut hostia immaculata, in Communione sumenda, sit in salutem eorum qui illam
participaturi sunt.
d.
Narratio institutionis et consecratio: verbis et actionibus Christi
sacrificium peragitur, quod ipse Christus in Cena novissima instituit, cum suum
Corpus et Sanguinem sub speciebus panis et vini obtulit, Apostolisque
manducandum et bibendum dedit et iis mandatum reliquit idem mysterium
perpetuandi.
e.
Anamnesis:
per quam, mandatum adimplens, quod a Christo Domino per Apostolos accepit,
Ecclesia memoriam ipsius Christi agit, recolens praecipue eius beatam passionem,
gloriosam resurrectionem et ad caelos ascensionem.
f.
Oblatio:
per quam in ipsa hac memoria Ecclesia, eaque praesertim hic et nunc congregata,
in Spiritu Sancto hostiam immaculatam Patri offert. Intendit vero Ecclesia ut
fideles non solummodo immaculatam hostiam offerant sed etiam seipsos offerre
discant,71 et de die in diem consummentur, Christo mediatore, in
unitatem cum Deo et inter se, ut sit tandem Deus omnia in omnibus.72
g.
Intercessiones: per quas exprimitur Eucharistiam celebrari in communione
cum tota Ecclesia tam caelesti quam terrestri, oblationemque fieri pro ipsa et
omnibus eius membris vivis atque defunctis, quae ad participandam redemptionem
et salutem per Christi Corpus et Sanguinem acquisitam vocata sunt.
h.
Doxologia finalis: qua glorificatio Dei exprimitur, quaeque acclamatione:
Amen populi, confirmatur et concluditur.
Ritus Communionis
80. Cum celebratio eucharistica convivium paschale sit, expedit ut, iuxta
mandatum Domini, Corpus et Sanguis eius a fidelibus rite dispositis ut cibus
spiritualis accipiantur. Ad hoc tendunt fractio aliique ritus praeparatorii,
quibus fideles ad Communionem immediate adducuntur.
Oratio dominica
81. In Oratione dominica panis cotidianus petitur, quo christianis
praecipue panis eucharisticus innuitur, atque purificatio a peccatis imploratur,
ita ut sancta revera sanctis dentur. Sacerdos invitationem ad orationem profert,
omnes vero fideles orationem una cum sacerdote dicunt, et sacerdos solus
embolismum adiungit, quem populus doxologia concludit. Embolismus, ultimam
petitionem ipsius orationis dominicae evolvens, liberationem a potestate mali
pro tota communitate fidelium expetit.
Invitatio, oratio ipsa, embolismus et doxologia qua populus haec concludit,
cantu vel clara voce proferuntur.
Ritus pacis
82. Sequitur ritus pacis, quo Ecclesia pacem et unitatem pro se ipsa et
universa hominum familia implorat et fideles ecclesialem communionem mutuamque
caritatem sibi exprimunt, priusquam Sacramento communicent.
Ad ipsum signum pacis tradendae quod attinet, modus a Conferentiis Episcoporum,
secundum ingenium et mores populorum, statuatur. Convenit tamen ut unusquisque
solummodo sibi propinquioribus sobrie pacem significet.
Fractio panis
83. Sacerdos panem eucharisticum frangit. Gestus fractionis a Christo in
ultima cena peractus, qui tempore apostolico toti actioni eucharisticae nomen
dedit, significat fideles multos in Communione ex uno pane vitae, qui est
Christus pro mundi salute mortuus et resurgens, unum corpus effici (1 Cor
10, 17). Fractio inchoatur post pacem traditam, et debita cum reverentia
peragitur, ne tamen innecessarie protrahatur nec immoderato momento aestimetur.
Ritus iste sacerdoti et diacono reservatur.
Dum sacerdos panem frangit et partem hostiae in calicem immittit, invocatio
Agnus Dei a schola vel a cantore, populo respondente, de more cantatur, vel
saltem elata voce dicitur. Invocatio fractionem panis comitatur, quare repeti
potest quoties necesse est adusque ritum peractum. Ultima vice concluditur
verbis dona nobis pacem.
Communio
84. Sacerdos oratione secreta se praeparat, ut Corpus et Sanguinem
Christi fructuose accipiat. Fideles idem faciunt silentio orantes.
Deinde sacerdos panem eucharisticum super patenam vel super calicem fidelibus
ostendit eosque ad Christi convivium invitat; simul autem cum fidelibus actum
humilitatis, verbis utens evangelicis praescriptis, elicit.
85. Valde optandum est, ut fideles, sicut et ipse sacerdos facere
tenetur, ex hostiis, in eadem Missa consecratis, Corpus dominicum accipiant et
in casibus praevisis calicem (cf. n. 283) participent, quo etiam per
signa Communio melius appareat participatio sacrificii, quod actu celebratur.73
86. Dum sacerdos sumit Sacramentum, inchoatur cantus ad Communionem,
cuius est spiritualem unionem communicantium per unitatem vocum exprimere,
gaudium cordis demonstrare et indolem «communitariam» processionis ad
Eucharistiam suscipiendam magis in lucem ponere. Cantus protrahitur, dum
fidelibus Sacramentum ministratur.74 Si tamen hymnus post Communionem
habetur, cantus ad Communionem tempestive claudatur.
Curetur ut etiam cantores commode communicare possint.
87. Pro cantu ad communionem adhiberi potest aut antiphona ex Graduali
Romano sive cum psalmo sive sola, aut antiphona cum psalmo e Graduali simplici,
aut alius cantus congruus a Conferentia Episcoporum approbatus. Cantatur sive a
schola sola, sive a schola vel cantore cum populo.
Si autem non habetur cantus, antiphona in Missali proposita recitari potest sive
a fidelibus, sive ab aliquibus ex ipsis, sive a lectore, sin aliter ab ipso
sacerdote postquam ipse communicavit, antequam Communionem distribuat fidelibus.
88. Distributione Communionis expleta, pro opportunitate sacerdos et
fideles per aliquod temporis spatium secreto orant. Si placet, etiam psalmus vel
aliud laudis canticum vel hymnus a tota congregatione persolvi potest.
89. Ad precationem populi Dei complendam, necnon totum ritum Communionis
concludendum, sacerdos orationem post Communionem profert, in qua pro fructibus
mysterii celebrati deprecatur.
In Missa unica dicitur oratio post Communionem, quae terminatur conclusione
breviore, idest:
si dirigitur ad Patrem: Per Christum Dóminum nostrum;
si dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsarum fit mentio Filii: Qui vivit et
regnat in sáecula saeculórum;
si dirigitur ad Filium: Qui vivis et regnas in sáecula saeculórum.
Populus acclamatione Amen orationem facit suam.
D) Ritus conclusionis
90. Ad ritus conclusionis pertinent:
a.
Breves
notitiae, si necessariae sint;
b.
Salutatio et benedictio sacerdotis, quae quibusdam diebus et occasionibus
oratione super populum vel alia sollemniore formula ditatur et exprimitur;
c.
Dimissio
populi ex parte diaconi vel sacerdotis;
d.
Osculatio altaris ex parte sacerdotis et diaconi et deinde inclinatio
profunda ad altare ex parte sacerdotis, diaconi, aliorumque ministrorum.
Caput
III
De
Officiis Et Ministeriis in Missa
91.
Celebratio eucharistica est actio Christi et Ecclesiae, quae est «unitatis
sacramentum», scilicet plebs sancta sub Episcopo adunata et ordinata. Quare ad
universum Corpus Ecclesiae pertinet illudque manifestat et afficit; singula vero
membra ipsius diverso modo, pro diversitate ordinum, munerum, et actualis
participationis attingit.75 Hoc modo populus christianus, «genus
electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus adquisitionis», suam
cohaerentem et hierarchicam ordinationem manifestat.76 Omnes ergo
sive ministri ordinati sive christifideles laici, munere vel officio suo
fungentes, solum et totum id agant, quod ad ipsos pertinet.77
I.
De Officiis Ordinis Sacri
92.
Omnis legitima Eucharistiae celebratio dirigitur ab Episcopo, sive per seipsum,
sive per presbyteros adiutores ipsius.78
Cum Episcopus Missae interest, ubi populus est congregatus, maxime decet ipsum
Eucharistiam celebrare, et presbyteros, ut concelebrantes, sibi in actione sacra
consociare. Quod fit non ad sollemnitatem exteriorem ritus augendam, sed ad
significandum vividiore luce mysterium Ecclesiae, quae est unitatis sacramentum.79
Si vero Episcopus Eucharistiam non celebrat, sed alii hoc faciendum attribuit,
tunc convenienter ipse, cruce pectorali, stola et pluviali super albam indutus,
liturgiae verbi praesidet, et in fine Missae benedictionem impertit.80
93. Etiam presbyter, qui in Ecclesia sacra Ordinis potestate pollet
sacrificium in persona Christi offerendi,81 exinde populo fideli
congregato praeest, eius orationi praesidet, illi nuntium salutis proclamat,
populum sibi sociat in offerendo sacrificio per Christum in Spiritu Sancto Deo
Patri, fratribus suis panem vitae aeternae dat, ipsumque cum illis participat.
Cum igitur Eucharistiam celebrat, debet Deo et populo cum dignitate et
humilitate servire, et in modo se gerendi et verba divina proferendi praesentiam
vivam Christi fidelibus insinuare.
94. Post presbyterum, vi sacrae ordinationis acceptae, diaconus primum
locum obtinet inter eos qui in celebratione eucharistica ministrant. Sacer enim
diaconatus Ordo iam a prisca Apostolorum aetate in Ecclesia in magno honore
habitus est.82 In Missa diaconus proprias habet partes in Evangelio
nuntiando et quandoque verbo Dei praedicando, in orationis universalis
intentiones enuntiando, in ministrando sacerdoti, in altare apparando et
sacrificii celebrationi inserviendo, in Eucharistia fidelibus distribuenda,
praecipue sub specie vini, et in gestibus et corporis habitibus populi aliquando
innuendis.
II.
De Muneribus Populi Dei
95.
In celebratione Missae fideles efficiunt plebem sanctam, populum acquisitionis
et sacerdotium regale, ut gratias Deo agant et immaculatam hostiam, non tantum
per sacerdotis manus, sed etiam una cum ipso offerant et seipsos offerre
discant.83 Curent autem id manifestare per profundum sensum
religiosum et per caritatem erga fratres, qui eandem celebrationem participant.
Vitent proinde omnes species vel singulariae vitae vel divisionis, prae oculis
habentes se unicum Patrem habere in caelis, omnesque propterea esse inter se
fratres.
96. Unum autem corpus efficiant sive verbum Dei audiendo, sive in
orationibus et in cantu partem habendo, sive praesertim in communi oblatione
sacrificii et in communi participatione mensae Domini. Haec unitas pulchre
apparet ex gestibus et corporis habitibus a fidelibus communiter servatis.
97. Ne renuant autem fideles populo Dei cum gaudio servire, quoties
rogantur, ut aliquod peculiare ministerium vel munus in celebratione praestent.
III.
De Ministeriis Peculiaribus
De
ministerio acolythi et lectoris institutorum
98. Acolythus instituitur ad servitium altaris et in adiutorium
sacerdotis et diaconi. Ipsius praecipue est altare atque vasa sacra parare et,
si necesse est, Eucharistiam, cuius est minister extraordinarius, fidelibus
distribuere.84
In ministerio altaris, acolythus partes proprias habet (cf. nn. 187-193)
quas ipse exercere debet.
99. Lector instituitur ad proferendas lectiones sacrae Scripturae,
Evangelio excepto. Potest etiam intentiones orationis universalis proponere et,
deficiente psalmista, psalmum inter lectiones proferre.
In celebratione eucharistica lector proprium munus habet (cf. nn. 194-198),
quod ipse per se exercere debet, quamvis adsint ministri ordinati.
De ceteris muneribus
100. Deficiente acolytho instituto, ad servitium altaris et in adiutorium
sacerdotis et diaconi destinari possunt ministri laici qui crucem, cereos,
thuribulum, panem, vinum, aquam, deferunt, vel etiam ad sacram Communionem
distribuendam deputantur ut ministri extraordinarii.85
101. Deficiente lectore instituto, alii laici deputentur ad proferendas
lectiones sacrae Scripturae, qui revera apti sint huic muneri adimplendo et
sedulo praeparati, ut fideles ex auditione lectionum divinarum suavem et vivum
sacrae Scripturae affectum86 in corde concipiant.
102. Psalmistae est psalmum vel aliud canticum biblicum, quod inter
lectiones invenitur, proferre. Ad suum munus recte implendum necesse est, ut
psalmista et arte psallendi et facultate recte pronuntiandi et dicendi polleat.
103. Inter fideles suum munus liturgicum exercet schola cantorum vel
chorus, cuius est de partibus sibi propriis, iuxta diversa genera cantuum,
debite exsequendis, curare, et actuosam fidelium participationem in cantu
fovere.87 Quae de schola cantorum dicuntur, valent, servatis
servandis, pro aliis etiam musicis, praesertim vero pro organista.
104. Decet adesse cantorem vel magistrum chori ad cantum populi
dirigendum et sustentandum. Immo, cum deficit schola, cantori competit diversos
cantus moderari, populo pro sua parte participante.88
105. Munus liturgicum exercent etiam:
a.
Sacrista,
qui libros liturgicos, paramenta et alia, quae in celebratione Missae sunt
necessaria, diligenter disponat.
b.
Commentator, qui explicationes et admonitiones pro opportunitate breviter
proponit fidelibus, ut in celebrationem introducantur et ad eius intellegentiam
melius disponantur. Oportet monitiones commentatoris sint adamussim praeparatae
et sobrietate perspicuae. In suo munere adimplendo, commentator stat loco apto
coram fidelibus, non vero in ambone.
c.
Qui
collectas in ecclesia faciunt.
d.
Ii qui, aliquibus in regionibus, fideles ad portas ecclesiae recipiunt
eosque in locis ipsis convenientibus disponunt, et eorum processiones ordinant.
106.
Expedit ut, saltem in ecclesiis cathedralibus et maioribus, habeatur aliquis
competens minister seu caeremoniarum magister, qui curet de actionibus sacris
congrue disponendis et cum decore, ordine et pietate per ministros sacros et
fideles laicos exercendis.
107. Liturgica munera, quae non sunt propria sacerdotis vel diaconi, et
de quibus superius (nn. 100-106) dicitur, etiam laicis idoneis a parocho
vel rectore ecclesiae selectis, committi possunt liturgica benedictione vel
temporanea deputatione. Quoad munus inserviendi sacerdoti ad altare, serventur
dispositiones ab Episcopo datae pro sua dioecesi.
IV.
De Distributione Munerum
Et De Praeparatione Celebrationis
108.
Unus idemque sacerdos munus praesidentiale semper in omnibus eius partibus
exercere debet, iis exceptis quae propria sunt Missae cui Episcopus interest (cf.
supra n. 92).
109. Si plures adsunt qui idem ministerium exercere possunt, nihil vetat,
quominus diversas partes eiusdem ministerii vel officii inter se distribuant et
peragant. Ex. gr., alius diaconus adhiberi potest pro partibus in cantu
proferendis, et alius pro ministerio altaris; si plures lectiones habentur,
inter plures lectores eas distribuere iuvat, et sic de ceteris. Minime vero
congruit ut plures unicum elementum celebrationis inter se dividant: ex. gr.
eadem lectio a duobus, unus post alium, lecta, nisi agatur de Passione Domini.
110. Si in Missa cum populo unus tantum minister adest, ipse diversa
munera exerceat.
111. Effectiva cuiusque celebrationis liturgicae praeparatio concordi et
diligenti animo iuxta libros liturgicos 89 fiat inter omnes quorum
interest sive quoad ritus, sive quoad rem pastoralem et musicam, rectore
ecclesiae moderante et auditis quoque fidelibus pro iis quae ad ipsos directe
pertinent. Sacerdoti vero, qui celebrationi praeest, ius semper manet disponendi
de his quae ipsi competunt.
Caput
IV
De
Diversis Formis Missam Celebrandi
112.
In Ecclesia locali primus sane locus tribuatur, propter eius significationem,
Missae cui praeest Episcopus a suo presbyterio, diaconis et ministris laicis
circumdatus 90 et in qua plebs sancta Dei plene et actuose
participat, ibi enim habetur praecipua manifestatio Ecclesiae.
In Missa quam Episcopus celebrat, vel cui ipse praeest quin Eucharistiam
celebret, serventur normae quae in Caeremoniali Episcoporum inveniuntur.91
113. Magni etiam habeatur Missa quae cum aliqua communitate, praesertim
vero paroeciali, celebratur, utpote quae Ecclesiam universalem repraesentet
tempore et loco statutis, praecipue vero in communi celebratione dominicali.92
114. Inter Missas autem ab aliquibus communitatibus celebratas peculiarem
locum obtinet Missa conventualis, quae pars est Officii cotidiani, aut Missa,
quae «communitatis», dicitur. Et quamvis hae Missae nullam specialem formam
celebrationis prae se ferant, maxime tamen decet eas cum cantu fieri, praecipue
cum plena participatione omnium sodalium communitatis sive religiosorum sive
canonicorum. In iis proinde munus suum exerceant singuli iuxta Ordinem vel
ministerium receptum. Expedit ideo ut omnes sacerdotes qui pro utilitate
pastorali fidelium singulariter celebrare non tenentur, in iis, quantum fieri
potest, concelebrent. Omnes insuper ad eam communitatem pertinentes sacerdotes
qui officio in bonum pastorale fidelium singulariter celebrandi tenentur, Missam
quoque conventualem aut «communitatis» eadem die concelebrare possunt.93
Praestat enim presbyteros, qui celebrationi eucharisticae intersunt, nisi iusta
causa excusentur, munus proprii ordinis de more exercere et proinde uti
concelebrantes participare, sacris vestibus indutos.
I.
De Missa Cum Populo
115.
Missa cum populo ea intellegitur quae cum fidelium participatione celebratur.
Convenit autem ut, quantum fieri potest, praesertim vero diebus dominicis et
festis de praecepto, cum cantu, et congruo numero ministrorum celebratio
peragatur;94 attamen etiam sine cantu et cum uno ministro perfici
potest.
116. In qualibet Missae celebratione si adest diaconus, hic suo munere
fungatur. Expedit autem ut sacerdoti celebranti de more adsint acolythus, lector
et cantor. Ritus vero qui infra describitur facultatem praevidet amplioris etiam
numeri ministrorum.
Praeparanda
117. Altare una saltem tobalea albi coloris cooperiatur. Super ipsum vero
aut iuxta ipsum duo saltem in omni celebratione, vel etiam quattuor aut sex,
praesertim si agitur de Missa dominicali vel festiva de praecepto, vel, si
Episcopus dioecesis celebrat, septem candelabra cum cereis accensis ponantur.
Item super altare vel prope ipsum habeatur crux, cum effigie Christi crucifixi.
Candelabra autem et crux effigie Christi crucifixi ornata in processione ad
introitum afferri possunt. Super ipsum altare poni potest, nisi in processione
ad introitum deferatur, Evangeliarium a libro aliarum lectionum distinctus.
118. Item parentur:
a.
iuxta
sedem sacerdotis: missale et, pro opportunitate, libellus cantuum;
b.
in ambone: lectionarium;
c.
in
abaco: calix, corporale, purificatorium et, pro opportunitate, palla; patena et
pyxides, si necessariae sunt; panis pro Communione sacerdotis qui praeest,
diaconi, ministrorum, et populi; urceoli cum vino et aqua, nisi haec omnia a
fidelibus in processione ad offertorium praesententur; vas aquae benedicendae,
si fit aspersio; patina pro Communione fidelium; et ea quae necessaria sunt ad
manus lavandas.
Calix
laudabiliter cooperiatur velo, quod potest esse aut coloris diei aut coloris
albi.
119. In secretario, pro diversis formis celebrationis, parentur sacrae
vestes (cf. nn. 337-341) sacerdotis, diaconi, et aliorum ministrorum:
a.
pro
sacerdote: alba, stola et casula seu planeta;
b.
pro diacono: alba, stola et dalmatica, quae tamen, ob necessitatem vel
minorem gradum sollemnitatis, omitti potest;
c.
pro
aliis ministris: albae vel aliae vestes legitime approbatae.95
Omnes
qui albam induunt, cingulum adhibeant et amictu utantur, nisi ob ipsius albae
formam non exigantur.
Cum introitus processione perficitur, parentur etiam Evangeliarium; in diebus
dominicis et festivis thuribulum et navicula cum thure, si thus adhibetur; crux
in processione deferenda, candelabra cum cereis accensis.
A) De Missa sine diacono
Ritus initiales
120. Populo congregato, sacerdos, et ministri, sacris vestibus induti, ad
altare procedunt hoc ordine:
a.
thuriferarius
cum thuribulo fumigante, si incensum seu thus adhibetur;
b.
ministri qui deferunt cereos accensos, et inter eos acolythus vel alius
minister cum cruce;
c.
acolythi
et alii ministri;
d.
lector, qui potest Evangeliarium, non autem Lectionarium, parum elevatum
deferre;
e.
sacerdos
Missam celebraturus.
Si
incensum adhibetur, sacerdos antequam procedatur, incensum in thuribulo imponit
et signo crucis benedicit, nihil dicens.
121. Dum fit processio ad altare, cantus ad introitum peragitur (cf.
nn. 47-48).
122. Cum ad altare pervenerint, sacerdos et ministri faciunt profundam
inclinationem.
Crux effigie Christi crucifixi ornata et in processione delata, iuxta altare
erigi potest ut fiat crux altaris, quae una tantum esse debet, secus reponatur.
Candelabra vero super altare vel iuxta illud collocantur; Evangeliarium super
altare deponitur.
123. Sacerdos ad altare accedit ipsumque veneratur osculo. Deinde, pro
opportunitate, crucem et altare incensat, illud circumeundo.
124. His peractis, sacerdos sedem petit. Cantu ad introitum expleto,
omnibus stantibus, sacerdos et fideles signant se signo crucis. Sacerdos dicit:
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Populus respondet: Amen.
Deinde, versus ad populum et manus extendens, sacerdos eum salutat, una adhibita
e formulis propositis. Potest etiam, ipse sacerdos vel alius minister,
brevissimis verbis introducere fideles in Missam illius diei.
125. Sequitur actus paenitentialis. Postea cantatur vel dicitur Kýrie,
iuxta rubricas (cf. n. 52).
126. Quando proferendum praecipitur, cantatur vel dicitur Glória (cf.
n. 53).
127. Deinde sacerdos populum ad orandum invitat, manibus iunctis, dicens:
Orémus. Et omnes una cum sacerdote ad breve tempus silentes orant. Tunc
sacerdos, manibus extensis, dicit collectam, qua expleta, populus acclamat:
Amen.
Liturgia verbi
128. Collecta conclusa, omnes sedent. Sacerdos potest, brevissimis
verbis, fideles in liturgiam verbi introducere. Lector vero ad ambonem pergit,
et ex lectionario ibi iam ante Missam posito proclamat primam lectionem, quam
omnes auscultant. In fine lector profert acclamationem Verbum Dómini omnibus
respondentibus Deo grátias.
Tunc breve spatium silentii, pro opportunitate, servari potest, ut omnes, ea
quae audierunt breviter meditentur.
129. Deinde psalmista, vel ipse lector, profert versus psalmi, populo de
more responsum proferente.
130. Si habenda sit secunda lectio ante Evangelium, lector eam ex ambone
proclamat, omnibus auscultantibus, atque in fine acclamationi respondentibus, ut
dicitur supra (n. 128). Deinde, pro opportunitate, breve spatium silentii
servari potest.
131. Deinde omnes surgunt et canitur Allelúia vel alter cantus, prout
tempus liturgicum postulat (cf. nn. 62-64).
132. Dum canitur Allelúia vel alter cantus, sacerdos incensum, si
adhibetur, imponit et benedicit. Deinde, manibus iunctis, et profunde inclinatus
ante altare, dicit secreto: Munda cor meum.
133. Tunc Evangeliarium, si est in altari, accipit et, praecedentibus
ministris laicis, qui thuribulum, et cereos deferre possunt, ad ambonem accedit,
Evangeliarium parum elevatum deferens. Adstantes ad ambonem se convertunt,
singularem reverentiam erga Evangelium Christi manifestantes.
134. In ambone sacerdos aperit librum et, manibus iunctis, dicit: Dóminus
vobíscum, populo respondente: Et cum spíritu tuo, et deinde Léctio sancti
Evangélii, pollice signans librum et seipsum in fronte, ore et pectore, quod
faciunt et ceteri omnes. Populus acclamat, dicens: Glória tibi, Dómine.
Sacerdos librum, si incensum adhibetur, thurificat (cf. nn. 277-278).
Deinde proclamat Evangelium, et in fine profert acclamationem: Verbum Dómini,
omnibus respondentibus: Laus tibi, Christe. Sacerdos librum osculatur, secreto
dicens: Per evangélica dicta.
135. Si non adest lector, sacerdos ipse omnes lectiones et psalmum
profert, stans in ambone. Ibidem, si adhibetur, incensum imponit et benedicit,
et, profunde inclinatus, dicit: Munda cor meum.
136. Sacerdos, stans ad sedem vel in ipso ambone, vel, pro opportunitate,
in alio loco idoneo, profert homiliam; qua finita, spatium silentii servari
potest.
137. Symbolum cantatur vel recitatur a sacerdote una cum populo (cf.
n. 68), omnibus stantibus. Ad verba Et incarnátus est, etc. omnes profunde
se inclinant; in sollemnitatibus vero Annuntiationis et Nativitatis Domini genua
flectunt.
138. Dicto symbolo, sacerdos stans ad sedem, manibus iunctis, brevi
monitione fideles invitat ad orationem universalem. Deinde diaconus, vel cantor
vel lector vel alius ex ambone aut ex alio loco convenienti, intentiones versus
populum proponit, populo pro sua parte suppliciter respondente. Postremo
sacerdos, manibus extensis, precationem oratione concludit.
Liturgia eucharistica
139. Oratione universali absoluta, omnes sedent et incipit cantus ad
offertorium (cf. n. 74), si fit processio donorum.
Acolythus vel alius minister laicus corporale, purificatorium, calicem, pallam
et missale super altare collocat.
140. Expedit ut participatio fidelium manifestetur per oblationem sive
panis et vini ad Eucharistiae celebrationem, sive aliorum donorum, quibus
necessitatibus ecclesiae et pauperum subveniatur.
Oblationes fidelium a sacerdote accipiuntur, adiuvantibus acolytho vel alio
ministro. Panis et vinum pro Eucharistia ad celebrantem deferuntur, qui ea super
altare deponit, alia autem dona alio apto loco collocantur (cf. n. 73).
141. Sacerdos, ad altare, accipit patenam cum pane, eamque ambabus
manibus aliquantulum elevatam super altare tenet, dicens secreto: Benedíctus
es, Dómine. Deinde patenam cum pane super corporale deponit.
142. Postea, sacerdos stans ad latus altaris, infundit vinum et parum
aquae in calicem, dicens secreto: Per huius aquae, ministro urceolos porrigente.
Reversus ad medium altaris, acceptum calicem ambabus manibus parum elevatum
tenet, dicens submissa voce: Benedíctus es, Dómine, et deinde calicem super
corporale deponit, et palla pro opportunite cooperit.
Si vero cantus ad offertorium non peragitur vel non pulsatur organum, sacerdoti
licet, in praesentatione panis et vini, elata voce proferre formulas
benedictionis, quibus populus acclamat: Benedíctus Deus in sáecula.
143. Calice super altare deposito, sacerdos, profunde inclinatus, dicit
secreto: In spíritu humilitátis.
144. Deinde, si incensum adhibetur, sacerdos illud in thuribulo imponit
atque oblata, crucem et altare incensat. Minister stans ad latus altaris
sacerdotem incensat, deinde populum.
145. Post orationem In spíritu humilitátis vel post incensationem,
sacerdos, stans ad latus altaris, manus lavat, secreto dicens: Lava me, Dómine,
ministro aquam fundente.
146. Ad medium altaris deinde reversus, sacerdos, stans versus populum,
extendens et iungens manus, populum ad orandum invitat, dicens: Oráte, fratres,
etc. Populus surgit et responsionem dat Suscípiat Dominus. Deinde sacerdos,
manibus extensis, dicit orationem super oblata. In fine populus acclamat: Amen.
147. Tunc sacerdos incipit Precem eucharisticam. Iuxta rubricas seligit
unam ex iis quae in Missali Romano inveniuntur, vel a Sancta Sede probatae sunt.
Prex eucharistica natura sua exigit ut solus sacerdos, vi ordinationis, eam
proferat. Populus vero sacerdoti in fide et cum silentio se societ, necnon
interventibus in eucharisticae Precis cursu statutis, qui sunt responsiones in
dialogo Praefationis, Sanctus, acclamatio post consecrationem et acclamatio Amen
post doxologiam finalem, necnon aliae acclamationes a Conferentia Episcoporum
probatae et a Sancta Sede recognitae.
Valde convenit ut sacerdos partes Precis eucharisticae, quae notis ditantur,
cantu proferat.
148. Precem eucharisticam incipiens, sacerdos, manus extendens, cantat
vel dicit: Dóminus vobíscum, populo respondente: Et cum spíritu tuo. Cum
prosequitur: Sursum corda, manus elevat. Populus respondet: Habémus ad Dóminum.
Deinde sacerdos, manibus extensis, subdit: Grátias agámus Dómino Deo nostro,
et populus respondet: Dignum et iustum est. Postea sacerdos prosequitur, manibus
extensis, Praefationem; eaque conclusa, iunctis manibus, una cum omnibus
adstantibus, cantat vel clara voce dicit: Sanctus (cf. n. 79, b).
149. Sacerdos prosequitur Precem eucharisticam iuxta rubricas, quae in
singulis Precibus exponuntur.
Si sacerdos celebrans est Episcopus, in Precibus, post verba: Papa nostro N.
subiungit: et me indígno fámulo tuo, vel post verba: Papae nostri N.,
subiungit: mei indígni fámuli tui. Si autem Episcopus extra dioecesim suam
celebrat, post verba: Papa nostro N. subiungit: et me indígno fámulo tuo, et
fratre meo N., epíscopo húius Ecclésiae N., vel post verba: Papae nostri N.,
subiungit: mei indígni fámuli tui, et fratris mei N., epíscopi húius Ecclésiae
N.
Episcopus dioecesanus, aut qui eidem in iure aequiparatus est, nominari debet
hac formula: una cum fámulo tuo Papa nostro N. et Episcopo (vel: Vicário,
Praeláto, Praefécto, Abbáte) nostro N.
Episcopos Coadiutorem et Auxiliares, non autem alios Episcopos forte praesentes,
nominari licet in Prece eucharistica. Quando plures nominandi sunt, dicitur sub
formula generali: et Epíscopo nostro N. eiusque Epíscopis adiutóribus.
In unaquaque Prece eucharistica, praedictae formulae aptandae sunt, normis
grammaticorum attentis.
150. Paulo ante consecrationem, minister, pro opportunitate, campanulae
signo fideles monet. Item pulsat campanulam ad unamquamque ostensionem, iuxta
cuiusque loci consuetudinem.
Si incensum adhibetur, cum hostia et calix populo post consecrationem
ostenduntur, minister ea incensat.
151. Post consecrationem, dicto a sacerdote: Mystérium fídei, populus
acclamationem profert, adhibita una ex formulis praescriptis.
In fine Precis eucharisticae, sacerdos, accipiens patenam cum hostia et calicem
et utrumque elevans, doxologiam: Per ipsum, solus profert. Populus in fine
acclamat: Amen. Postea sacerdos patenam et calicem super corporale deponit.
152. Expleta Prece eucharistica, sacerdos, manibus iunctis, dicit
monitionem ante orationem dominicam, quam deinde una cum populo profert, manibus
extensis.
153. Oratione dominica conclusa, sacerdos, manibus extensis, solus dicit
embolismum Líbera nos, quo completo, populus acclamat: Quia tuum est regnum.
154. Deinde sacerdos, manibus extensis, clara voce dicit orationem Dómine
Iesu Christe, qui dixísti; eaque conclusa, extendens et iungens manus, pacem
annuntiat, versus ad populum, dicens: Pax Dómini sit semper vobíscum. Populus
respondet: Et cum spíritu tuo. Postea, pro opportunitate, sacerdos subiungit:
Offérte vobis pacem.
Sacerdos pacem potest dare ministris, semper tamen intra presbyterium remanens,
ne celebratio turbetur. Item faciat si e rationabili causa aliquibus paucis
fidelibus pacem dare velit. Omnes vero, iuxta ea quae a Conferentia Episcoporum
statuta sunt, pacem, communionem et caritatem sibi invicem significant. Dum pax
datur, dici potest: Pax Dómini sit semper tecum, cui respondetur: Amen.
155. Postea sacerdos accipit hostiam, eamque super patenam frangit, et
particulam immittit in calicem, dicens secreto: Haec commíxtio. Interim a choro
et a populo cantatur vel dicitur Agnus Dei (cf. n. 83).
156. Tunc sacerdos secreto et manibus iunctis dicit orationem ad
Communionem Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi vel Percéptio Córporis et Sánguinis.
157. Oratione conclusa, sacerdos genuflectit, accipit hostiam, eamque
aliquantulum elevatam super patenam vel super calicem tenens, versus ad populum,
dicit: Ecce Agnus Dei, et una cum populo semel subdit: Dómine, non sum dignus.
158. Postea, stans ad altare conversus, sacerdos secreto dicit: Corpus
Christi custódiat me in vitam aetérnam, et reverenter sumit Corpus Christi.
Deinde accipit calicem, secreto dicens: Sanguis Christi custódiat me in vitam
aetérnam, et reverenter sumit Sanguinem Christi.
159. Dum sacerdos sumit Sacramentum, inchoatur cantus ad Communionem (cf.
n. 86).
160. Sacerdos deinde accipit patenam vel pyxidem, et accedit ad
communicandos, qui de more processionaliter approprinquant.
Non licet ipsis fidelibus panem consecratum neque calicem sacrum per semetipsos
accipere eo minus de manu in manum inter se transmittere. Fideles communicant
genuflexi vel stantes, prout Conferentia Episcoporum statuerit. Cum autem
stantes communicant, commendatur ut debitam reverentiam, ab iisdem normis
statuendam, ante susceptionem Sacramenti faciant.
161. Si Communio sub specie tantum panis fit, sacerdos hostiam parum
elevatam unicuique ostendit dicens: Corpus Christi. Communicandus respondet:
Amen, et Sacramentum recipit, ore vel, ubi concessum sit, manu, pro libitu suo.
Communicandus statim ac sacram hostiam recipit, eam ex integro consumit.
Si vero Communio fit sub utraque specie, servetur ritus suo loco descriptus (cf.
nn. 284-287).
162. In distribuenda Communione sacerdotem adiuvare possunt alii
presbyteri forte praesentes. Si isti praesto non sunt et communicantium numerus
valde magnus, sacerdos in adiutorium sibi vocare potest ministros
extraordinarios, idest acolythum rite institutum aut etiam alios fideles, qui ad
hoc rite deputati sint.96 In casu necessitatis, sacerdos potest
fideles idoneos, ad actum deputare.97
Hi ministri ad altare ne accedant antequam sacerdos Communionem sumpserit,
semperque vas ubi continentur Ss.ae Eucharistiae species, fidelibus
distribuendae, e manu sacerdotis celebrantis accipiant.
163. Distributione Communionis expleta, sacerdos vinum consecratum forte
remanentem ipse ad altare statim ex integro consumit; hostias vero consecratas
quae supersunt, aut ad altare sumit aut defert ad locum Eucharistiae asservandae
destinatum.
Sacerdos, ad altare reversus, colligit fragmenta, si quae sint; deinde, stans ad
latus altaris vel ad abacum, purificat patenam vel pyxidem super calicem, postea
purificat calicem, dicens secreto: Quod ore súmpsimus, et calicem purificatorio
exterget. Si vasa purificata sunt ad altare, a ministro deferuntur ad abacum.
Licet tamen vasa purificanda, praesertim si sint plura, opportune cooperta, in
altari vel in abaco super corporale relinquere eaque statim post Missam, populo
dimisso, purificare.
164. Postea sacerdos ad sedem redire potest. Sacrum silentium, per
aliquod temporis spatium, servari, vel psalmus aut aliud laudis canticum aut
hymnus proferri potest (cf. n. 88).
165. Deinde, stans ad altare vel ad sedem, sacerdos, versus ad populum,
dicit, manibus iunctis: Orémus et, extensis manibus, orationem post Communionem
recitat, cui praemitti potest breve spatium silentii, nisi iam praecesserit
statim post Communionem. In fine orationis populus acclamat: Amen.
Ritus conclusionis
166. Expleta oratione post Communionem, fiant, si habendae sunt, breves
annuntiationes ad populum.
167. Deinde sacerdos, extendens manus, salutat populum, dicens: Dóminus
vobíscum, cui respondetur a populo: Et cum spíritu tuo. Et sacerdos, manus
denuo coniungens, et statim, manum sinistram super pectus ponens et manum
dexteram elevans, subdit: Benedícat vos omnípotens Deus et, signum crucis
super populum faciens, prosequitur: Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
Omnes respondent: Amen.
Quibusdam diebus et occasionibus, huic formulae benedictionis praemittitur,
iuxta rubricas, formula sollemnior vel oratio super populum.
Episcopus populo benedicit congruenti formula, ter signum crucis super populum
faciens.
168. Statim post benedictionem sacerdos, manibus iunctis subiungit: Ite,
missa est; et omnes respondent: Deo grátias.
169. Tunc sacerdos altare de more osculo veneratur, et facta illi cum
ministris laicis profunda inclinatione, cum eis recedit.
170. Si vero Missam sequitur aliqua actio liturgica, ritus conclusionis,
idest salutatio, benedictio et dimissio, omittuntur.
B) De Missa cum diacono
171. Quando celebrationi eucharisticae interest, diaconus, sacris
vestibus indutus, suo ministerio fungatur. Ipse enim:
a.
sacerdoti
assistit et ad eius latus procedit;
b.
ad altare, sive ad calicem sive ad librum ministrat;
c.
Evangelium
proclamat et potest, de mandato sacerdotis celebrantis, homiliam habere (cf.
n. 66);
d.
populum fidelem per opportunas monitiones dirigit et intentiones
orationis universalis enuntiat;
e.
sacerdotem
celebrantem adiuvat in distribuenda Communione, et vasa sacra purificat et
componit;
f.
officia
aliorum ministrorum, pro necessitate, ipse adimplet si nullus eorum adsit.
Ritus initiales
172. Evangeliarium parum elevatum deferens, diaconus sacerdotem
accedentem ad altare praecedit, secus ad eius latus incedit.
173. Cum ad altare pervenerit, si Evangeliarium defert, omissa
reverentia, ad altare accedit. Deinde Evangeliario super altare deposito, simul
cum sacerdote altare osculo veneratur.
Si vero Evangeliarium non defert, profundam facit altari inclinationem more
solito cum sacerdote, et cum ipso altare osculo veneratur.
Demum si adhibetur incensum, sacerdoti assistit ad incensum imponendum et ad
crucem et altare thurificandum.
174. Altari incensato, sedem una cum sacerdote petit, ibique ad latus
sacerdotis consistit eique pro necessitate ministrat.
Liturgia verbi
175. Dum Allelúia vel alter cantus profertur, si adhibetur incensum, ad
impositionem thuris sacerdoti ministrat, deinde, ante sacerdotem profunde
inclinatus, benedictionem petit, submissa voce dicens: Iube, domne, benedícere.
Sacerdos eum benedicit, dicens: Dóminus sit in corde tuo. Diaconus signat se
signo crucis et respondet: Amen. Deinde Evangeliarium, quod laudabiliter super
altare collocatum est, facta altari inclinatione, sumit et ad ambonem pergit
librum parum elevatum deferens, praecedentibus thuriferario cum thuribulo
fumigante atque ministris cum cereis accensis. Ibi populum salutat dicens,
manibus iunctis, Dóminus vobiscum, dein ad verba Léctio sancti Evangélii,
pollice signat librum et postea seipsum in fronte, ore et pectore, librum
incensat et proclamat Evangelium. Quo finito, acclamat: Verbum Domini, omnibus
respondentibus: Laus tibi, Christe. Deinde librum osculo veneratur, secreto
dicens: Per evangélica dicta, et ad sacerdotem redit.
Quando diaconus Episcopo ministrat, librum ei defert osculandum vel ipse
osculatur, secreto dicens: Per evangélica dicta. In celebrationibus
sollemnioribus Episcopus, pro opportunitate, benedictionem cum Evangeliario
populo impertit.
Evangeliarium demum ad abacum vel aliud locum aptum et dignum deferri potest.
176. Si alius quoque idoneus lector absit, diaconus etiam alias lectiones
proferat.
177. Intentiones orationis fidelium, post introductionem sacerdotis, ipse
diaconus de more ex ambone profert.
Liturgia eucharistica
178. Oratione universali absoluta, sacerdote ad sedem remanente, diaconus
altare praeparat, acolytho adiuvante; ipsius tamen est sacrorum vasorum curam
gerere. Assistit etiam sacerdoti ad dona populi recipienda. Tradit deinde
sacerdoti patenam cum pane consecrando; infundit vinum et parum aquae in
calicem, dicens secreto: Per huius aquae, et postea calicem sacerdoti
praesentat. Hanc praeparationem calicis, ad abacum peragere potest. Si incensum
adhibetur, in thurificandis oblatis, cruce et altari sacerdoti ministrat, et
postea ipse, vel acolythus, sacerdotem et populum incensat.
179. Durante Prece eucharistica, diaconus stat prope sacerdotem,
aliquanto tamen post ipsum, ut, quando opus sit, ad calicem vel ad missale
ministret.
Inde ab epiclesi usque ad ostensionem calicis diaconus de more genuflexus manet.
Si adsunt plures diaconi, unus ex eis ad consecrationem immittere potest
incensum in thuribulum atque ad ostensionem hostiae et calicis incensare.
180. Ad doxologiam finalem Precis eucharisticae, stans ad latus
sacerdotis, calicem elevatum tenet, dum sacerdos patenam cum hostia elevat,
usquedum populus Amen acclamaverit.
181. Postquam sacerdos dixit orationem ad pacem et: Pax Dómini sit
semper vobíscum, et populus respondet: Et cum spíritu tuo, diaconus, pro
opportunitate, invitationem facit ad pacem, dicens, manibus iunctis et versus ad
populum: Offérte vobis pacem. Ipse vero pacem a sacerdote recipit, aliisque
ministris sibi propioribus potest offerre.
182. Communione a sacerdote facta, diaconus Communionem sub utraque
specie ab ipso sacerdote accipit, et sacerdotem deinde adiuvat in Communione
populo distribuenda. Quod si Communio sub utraque specie fit, ipse calicem
sumentibus ministrat, et distributione peracta, statim totum Christi Sanguinem
qui remansit ad altare reverenter consumit, adiuvantibus, si casus fert, aliis
diaconis et presbyteris.
183. Distributione Communionis expleta, diaconus cum sacerdote ad altare
revertitur, colligit fragmenta, si quae sint, deinde portat calicem et alia vasa
sacra ad abacum, ibique ea purificat et de more componit, dum sacerdos ad sedem
redit. Licet tamen vasa purificanda, opportune cooperta, in abaco super
corporale relinquere eaque statim post Missam, populo dimisso, purificare.
Ritus conclusionis
184. Dicta oratione post Communionem, diaconus facit breves
annuntiationes populo, quae forte faciendae sunt, nisi ipse sacerdos malit eas
facere.
185. Si adhibetur formula benedictionis sollemnis vel oratio super
populum, diaconus dicit: Inclináte vos ad benedíctionem. Data benedictione a
sacerdote, diaconus populum dimittit dicens, manibus iunctis, ad populum versus:
Ite, missa est.
186. Deinde, una cum sacerdote, altare osculo veneratur, et, facta
profunda inclinatione, simili modo quo processerat, recedit.
C) De muneribus acolythi
187. Munera quae acolythus exercere potest varii sunt generis; plura
autem ex iis simul occurrere possunt. Expedit proinde ut opportune inter plures
distribuantur; si vero unus tantum acolythus praesens adest, ea quae potioris
sunt momenti ipse exsequatur, cetera vero inter plures ministros distribuantur.
Ritus initiales
188. In accessu ad altare crucem, medius inter duos ministros cum cereis
accensis, deferre potest. Cum autem ad altare pervenerit, crucem apud altare
erigit, ut fiat crux altaris, secus eam in loco digno reponit. Deinde locum suum
in presbyterio occupat.
189. Per totam celebrationem, acolythi est ad sacerdotem vel diaconum,
quoties opus sit, accedere, ut ipsis librum praebeat et in aliis quae necessaria
sunt eos adiuvet. Convenit proinde ut, quantum fieri possit, locum occupet e quo
ministerium suum commode possit implere, sive ad sedem sive ad altare.
Liturgia eucharistica
190. Absente diacono, expleta oratione universali, dum sacerdos ad sedem
manet, acolythus super altare ponit corporale, purificatorium, calicem et
missale. Deinde, si opus est, sacerdotem adiuvat in accipiendis donis populi et,
pro opportunitate, panem et vinum ad altare defert et sacerdoti tradit. Si
incensum adhibetur, sacerdoti thuribulum exhibet eique assistit in thurificandis
oblatis, cruce et altari. Deinde sacerdotem et populum incensat.
191. Acolythus rite institutus, qua minister extraordinarius, sacerdotem,
si necesse sit, adiuvare potest in Communione populo distribuenda.98
Quod si Communio sub utraque specie fit, absente diacono, ipse calicem
sumentibus ministrat, vel calicem sustinet si Communio per intinctionem
praebetur.
192. Itemque acolythus rite institutus, distributione Communionis
expleta, sacerdotem vel diaconum in vasis sacris purificandis et componendis
adiuvat. Absente vero diacono, acolythus vasa sacra ad abacum defert ibique more
solito ea purificat, abstergit et componit.
193. Celebratione Missae expleta, acolythus aliique ministri, una cum
diacono et sacerdote ad sacristiam revertuntur processionaliter eodem modo et
ordine quo venerunt.
D) De muneribus lectoris
Ritus initiales
194. In accessu ad altare, absente diacono, lector, veste probata
indutus, Evangeliarium parum elevatum deferre potest: tunc ante sacerdotem
incedit; secus cum aliis ministris.
195. Cum ad altare pervenerit, cum aliis facit profundam inclinationem.
Si Evangeliarium defert, ad altare accedit et Evangeliarium supra illud deponit.
Deinde in presbyterio una cum aliis ministris locum occupat.
Liturgia verbi
196. Lectiones, quae Evangelium praecedunt, ex ambone legit. Deficiente
vero psalmista, potest et psalmum responsorium pos